De emptione et venditione
Emptio et venditio contrahĭtur, simulatque de pretio convenĕrit, quamvis nondum pretium numerātum sit ac ne arra quidem data fuĕrit. Nam quod arrae nomĭne datur, argumentum est emptiōnis et venditiōnis contractae. Sed haec quidem de emptionĭbus et venditionĭbus, quae sine scriptūra consistunt, obtinēre oportet: nam nihil a nobis in hujusmŏdi venditionĭbus innovātum est. In his autem, quae scriptūra conficiuntur, non alĭter perfectam esse emptiōnem et venditiōnem constituĭmus, nisi ei instrumenta emptiōnis fuĕrint consripta vel manu propria contrahentium, vel ab alio quidem scripta, a contrahente autem subscripta et, si per tabelliōnem fiunt, nisi et completiōnes accepĕrint et fuĕrint partĭbus absolūta. Donec enim alĭquid ex his deest, et poenitentiae locus est et potest emptor vel vendĭtor sine poena recedĕre ab emptiōne. Ita tamen impūne recedĕre eis concedĭmus, nisi jam arrārum nomĭne alĭquid fuĕrit datum: hoc etĕnim subsecūto, sive in scriptis sive sine scriptis venditio celebrāta est, is, qui recūsat adimplēre contractum, si quidem emptor est, perdit, quod dedit, si vero vendĭtor, duplum reslituĕre compellĭtur, licet nihil super arris expressum est. Pretium autem constitui oportet: nam nulla emptio sine pretio esse potest. Sed et certum pretium esse debet. Alioquin si ita inter alĭquos convenĕrit, ut, quanti Titius rem aestimavĕrit, tanli sit empta: inter vetĕres satis abundĭque hoc dubitabātur, sive constat venditio sive non. Sed nostra decisio ita hoc constituit, ut, quotiens sic composĭta sit venditio quanti ille aestimavĕrit, sub hac condiciōne staret contractus, ut, si quidem ipse, qui nominātus est, pretium definiĕrit, omnimŏdo secundum ejus aestimatiōnem et pretium persolvātur et res tradātur, ut venditio ad effectum perducātur, emptōre quidem ex empto actiōne, venditōre autem ex vendĭto agente. Sin autem ille, qui nominātus est, vel noluĕrit vel non potuĕrit pretium definīre, tunc pro nihĭlo esse venditiōnem, quasi nullo pretio statūto. Quod jus cum in venditionĭbus nobis placuit, nоn est absurdum et in locationĭbus et conductionĭbus trahĕre. Item pretium in numerāta pecunia consistĕre debet. Nam in cetĕris rebus an pretium esse possit, velŭti homo aut fundus aut toga alterīus rei pretium esse possit, valde quaerebātur... Cum autem emptio et venditio contracta sit (quod effĭci dixĭmus, simulatque de pretio convenĕrit, cum sine scriptūra res agĭtur), pericŭlum rei vendĭtae statim ad emptōrem pertĭnet, tametsi adhuc ea res emptōri tradĭta non sit. Ităque si homo mortuus sit vel alĭqua parte corpŏris laesus fiĕrit, aut aedes totae aut alĭqua ex parte incendio consumptae fuĕrint, aut fundus vi flumĭnis totus vel alĭqua ex parte ablātus sit, sive etiam inundatiōne aquae aut arborĭbus turbĭne dejectis longe minor aut deterior esse coepĕrit: emptōris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuĕrit nactus, pretium solvĕre. Quiquid enim sine dolo et culpa venditōris accĭdit, in eo vendĭtor secūrus est. Sed et si post emptiōnem fundo alĭquid per alluviōnem accessit, ad emptōris commŏdum pertĭnet: nam et commŏdum ejus esse debet, cujus pericŭlum est. Quodsi fugĕrit homo, qui veniit, aut subreptus fuĕrit, ita ut neque dolus neque culpa venditōris interveniat, animadvertendum erit, an custodiam ejus usque ad traditiōnem vendĭtor suscepĕrit. Sane enim, si suscepĕrit, ad ipsīus pericŭlum is casus pertĭnet: si non suscepĕrit, secūrus erit. Idem et in cetĕris animalĭbus ceterisque rebus intellegĭmus. Utĭque tamen vindicatiōnem rei et condictiōnem exhibēre debēbit emptōri, quia sane, qui rеm nondum emptōri tradĭdit, adhuc ipse domĭnus est. Idem est etiam de furti et de damni injuriae actiōne. Emptio tam sub condiciōne quam pure contrăhi potest. Sub condiciōne velŭti si stichus intra certum diem tibi placuĕrit, erit tibi emptus aureis tot. Loca sacra vel religiōsa, item publĭca, velŭti forum, basilĭcam, frustra quis sciens emit, quas tamen si pro privātis vel profānis, deceptus a venditōre, emĕrit, habēbit actiōnem ex empto, quod non habēre ei liceat, ut consequātur, quod sua interest, deceptum eum non esse. Idem juris est, si homĭnem libĕrum pro servo emĕrit.
28.06.2015