Institutionum sive Elementorum liber primus titulus I. De justitia et jure
Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuens. Jurisprudentia est divinārum atque humanārum rerum notitia, justi atque injusti scientia.
His generalĭter cognĭtis et incipientĭbus nobis exponĕre jura popŭli Romāni ita maxĭme videntur posse tradi commodissĭme, si primo levi ac simplĭci, post deinde diligentissĭma atque exactissĭma interpretatiōne singŭla tradantur. Alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmum anĭmum studiōsi mulitudĭne ac varietāte rerum oneraverĭmus, duōrum altĕrum aut desertōrem studiōrum efficiēmus aut cum magno labōre ejus saepe etiam cum diffidentia, quae plerumque juvĕnes avertit, serius ad id perducēmus, ad quod leniōre via ductus sine magno labōre et sine ulla diffidentia maturius perdūci potuisset.
Juris praecepta sunt haec: honeste vivĕre, altĕrum non laedĕre, suum cuīque tribuĕre. Hujus studii duae sunt positiōnes, publĭcum et privātum. Publĭcum jus est, quod ad statum rei Romānae spectat, privātum, quod ad singulōrum utilitātem pertĭnet. Dicendum est igĭtur de jure privāto, quod tripertītum est; collectum est enim ex naturalĭbus praeceptis aut gentium aut civilĭbus.
28.06.2015